Genesis 38:3
Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. + 38.3 Quæ concepit, etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti præfuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur mœror eorum, quibus scilicet non prosunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she conceived, and bare a son; and he called his name Er.
In Context
2Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
Cross References
Genesis 46:12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
1 Chronicles 2:3Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.