I Paralipomenon 2:50
Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. + 2.50 Hi erant filii. Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de Ephrata, id est, Maria sorore Moysi genitum narravit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
Cross References
Joshua 15:9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
1 Samuel 7:1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. + 7.1 Gabaa. RAB. Collis animæ humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo, etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. Eleazarum. ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti II Cor. 3..
1 Chronicles 2:53Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
1 Chronicles 4:4Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. + 4.4 Gedor et Ezer. ID. Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem.