1 Chronicles 2:54
Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: + 2.54 Bethlehem; civitas David, in tribu Judæ, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quæ ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicæ nativitatis conscios ante significans. Qui dividebat dimidium requietionum HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quæ sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitæ et Esthaolitæ nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Isræl cœperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse, usquequo cæteræ tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judæos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litteræ primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in æterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post præsentis vitæ laborem animæ quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 16:2et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:
2 Samuel 23:29Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
1 Chronicles 9:16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. + 9.16 Idithun. HIERON. Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum ædificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant æditui.
Ezra 2:22Viri Netupha, quinquaginta sex.
Nehemiah 12:28Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi, + 12.28 Filii cantorum. ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuæ remunerationis ibidem pariter uniuntur.