The Bible Software
bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 9 › I Paralipomenon 9:16

I Paralipomenon 9:16

et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. + 9.16 Idithun. HIERON. Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum ædificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant æditui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Obadiah the son of Shemaiah, the son of Galal, the son of Jeduthun, and Berechiah the son of Asa, the son of Elkanah, that dwelt in the villages of the Netophathites.

In Context

15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:

17Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,

Read all of I Paralipomenon 9

Cross References

1 Chronicles 2:54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: + 2.54 Bethlehem; civitas David, in tribu Judæ, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quæ ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicæ nativitatis conscios ante significans. Qui dividebat dimidium requietionum HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quæ sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitæ et Esthaolitæ nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Isræl cœperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse, usquequo cæteræ tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judæos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litteræ primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in æterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post præsentis vitæ laborem animæ quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis

1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.

1 Chronicles 25:6Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.

Nehemiah 7:26filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.

Nehemiah 12:28Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi, + 12.28 Filii cantorum. ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuæ remunerationis ibidem pariter uniuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 9:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 9:15I Paralipomenon 9I Paralipomenon 9:17 →