1 Chronicles 21:14
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So the LORD sent pestilence upon Israel: and there fell of Israel seventy thousand men.
In Context
Cross References
Exodus 12:30Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. + 12.30 Neque enim erat domus, etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.
Numbers 25:9et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. + 25.9 Occisi sunt viginti quatuor millia. Quia lumen veritatis et justitiæ relinquentes, cæcitatem idololatriæ et fornicationis amaverunt, solis æterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.
2 Samuel 24:15Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
1 Chronicles 27:24Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.