Numbers 25:9
et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. + 25.9 Occisi sunt viginti quatuor millia. Quia lumen veritatis et justitiæ relinquentes, cæcitatem idololatriæ et fornicationis amaverunt, solis æterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And those that died in the plague were twenty and four thousand.
In Context
Cross References
Exodus 32:35Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. + 32.35 Quem fecit Aaron. AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus: etc. Rom. 11..
Numbers 16:49Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
Numbers 26:1Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: + 26.1 Postquam noxiorum, etc. ORIG., hom. 21 in Num. Quia illi qui primo asciti fuerant pro peccato ceciderunt, etc., usque ad his autem cuncta quæ promittuntur impleta sunt.
Deuteronomy 4:3Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
1 Corinthians 10:8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.