1 Chronicles 22:8
sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei:
Cross References
Numbers 31:24et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
1 Kings 1:20Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
1 Kings 5:17Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos: + 5.17 Præcepitque rex ut tollerent. BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes. BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi. BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant.
1 Chronicles 28:3Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.