1 Chronicles 28:3
Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 5:3Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. + 5.3 Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.
1 Chronicles 22:8sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
2 Chronicles 6:9sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.