I Paralipomenon 28:11
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
Read all of I Paralipomenon 28
Cross References
Exodus 25:17Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. + 25.17 Propitiatorium. ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.
Exodus 26:30Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. + 26.30 Eriges tabernaculum. ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.
Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
1 Kings 6:5Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. + 6.5 Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hæc tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. Latera. ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera, id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur.
1 Kings 6:16Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. + 6.16 Ædificavit viginti. BED., ibid., cap. 10. Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiæ latitudinem diffusæ per orbem.
1 Chronicles 26:20Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.