Exodus 26:30
Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. + 26.30 Eriges tabernaculum. ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud: + 25.9 Juxta omnem similitudinem, etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. Omnium vasorum. BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Sicque facietis illud. Arcam, etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. Cujus longitudo ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. Latitudo. ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. Altitudo, cubitum, etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.
Exodus 27:8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. + 27.8 Sicuttibi in monte. BEDA, ibid. Omnia quæ nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur.
Exodus 40:17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Joshua 18:1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
Acts 7:44Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. + 7.44 Tabernaculum. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam Secundum formam. RAB. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum, ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse. ID. Historice cum Jesu dicitur, quia Moyses erat defunctus.
Hebrews 8:5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. + 8.5 Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.