The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 25 › Exodus 25:17

Exodus 25:17

Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. + 25.17 Propitiatorium. ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make a mercy seat of pure gold: two cubits and a half shall be the length thereof, and a cubit and a half the breadth thereof.

In Context

16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. + 25.16 Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.

18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.

Read all of Exodus 25

Cross References

Exodus 26:34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

Exodus 37:6Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. + 37.6 Fecit et propitiatorium, etc. ISID., ibid. Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiæ caput.

Leviticus 16:12assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: + 16.12 De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.

Romans 3:25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum + 3.25 Proposuit Deus, etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine, id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.

Hebrews 9:5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. + 9.5 Cherubim. Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 25:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 25:16Exodus 25Exodus 25:18 →