I Paralipomenon 28:16
Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 28
Cross References
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.
2 Chronicles 4:19Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: + 4.19 Altare aureum. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione cœlestia quærunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in cœlo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quæ mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni cœlestis offerunt.