I Paralipomenon 28:17
Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 28
Cross References
1 Samuel 2:13neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
1 Kings 10:21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, + 10.21 Sed et omnia vasa, etc. Omnia vasa quæ Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animæ sanctorum quæ sunt vasa Dei, ut divinæ voluntati serviant, splendore sapientiæ et dilectionis nitentes continent potum vitæ, et fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Nec alicujus, etc. RAB. Quia, secundum Apostolum, Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et prædicatione Evangelii I Cor. 1.. Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.