2 Chronicles 3:6
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. + 3.6 Stravit quoque pavimentum, etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad cœlum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita æqualitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, cœlestibus inhærentem, et virtutem patientiæ excellentem demonstrat. Auri laminæ marmori de tabulis abiegnis superpositæ latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quæ sicut aurum aliis metallis, ita cæteris virtutibus in templo Dei præfulget.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he garnished the house with precious stones for beauty: and the gold was gold of Parvaim.
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:8Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.
Revelation 21:18Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. + 21.18 Et erat. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portæ. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et prædicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.