The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 18 › Ii Samuelis 18:18

Ii Samuelis 18:18

Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now Absalom in his lifetime had taken and reared up for himself a pillar, which is in the king’s dale: for he said, I have no son to keep my name in remembrance: and he called the pillar after his own name: and it is called unto this day, Absalom’s place.

In Context

17Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.

19Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.

Read all of Ii Samuelis 18

Cross References

Genesis 11:4et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

Genesis 14:17Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

2 Samuel 14:27Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.

Psalms 49:11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. + 49.11 Cognovi omnia volatilia. AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ. 1

Jeremiah 22:30Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.] + 22.30 Scribe. ID. Christus de hujus semine natus est, etc., usque ad imo regni simulacrum, penitus fuisse deletum. Sterilem, etc. Aquilæ prima editio, sterilem, secunda, non crescentem. Symmachus vacuum, LXX et Theodotio, abominabilem et abdicatum.

Acts 1:18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. + 1.18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 18:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 18:17Ii Samuelis 18Ii Samuelis 18:19 →