The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 4 › 1 Chronicles 4:1

1 Chronicles 4:1

Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. + 4.1 Filii Juda. Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judæ esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judæ Hesron filium Phares legimus; sed Hebræi asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judæ, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur atrium, Zaram ortus. Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur vinea mea, Her vigilans. Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur sinistra, Onam murmuratio, Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judæ quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal spica, vel vana vetustas. Sela missus vel umbra ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The sons of Judah; Pharez, Hezron, and Carmi, and Hur, and Shobal.

In Context

2Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi.

Read all of 1 Chronicles 4

Cross References

Genesis 38:29Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. + 38.29 Quare divisa, etc. HIERON. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisæi, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisæi, id est divisi dicebantur. Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.

Numbers 26:19Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.

Ruth 4:18Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, + 4.18 Hæ sunt. Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.

1 Chronicles 2:4Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.

1 Chronicles 2:7Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.

1 Chronicles 2:18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
1 Chronicles 41 Chronicles 4:2 →