The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 4 › 1 Chronicles 4:41

1 Chronicles 4:41

Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And these written by name came in the days of Hezekiah king of Judah, and smote their tents, and the habitations that were found there, and destroyed them utterly unto this day, and dwelt in their rooms: because there was pasture there for their flocks.

In Context

40Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.

42De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: + 4.42 Viri quingenti. Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra dæmones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis dæmonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.

Read all of 1 Chronicles 4

Cross References

Numbers 32:1Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, + 32.1 Filii autem Ruben, etc. ORIG., hom. 26 in Num. Omnia quæ dicuntur non solum ex sermone, qui dicitur, pensanda sunt, sed ex persona dicentis, etc., usque ad sed per Moysen hæreditatem extra Jordanem accipiunt.

Judges 10:12Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?

1 Chronicles 3:13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.

2 Chronicles 14:15Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem.

Isaiah 14:28In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: + 14.28 In anno quo mortuus. A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia prædicta et partim completa. Achaz. Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei juxta Septuaginta fieri poterat ad Prophetam.

Acts 17:26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, + 17.26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 4:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 4:401 Chronicles 41 Chronicles 4:42 →