I Paralipomenon 4:42
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: + 4.42 Viri quingenti. Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra dæmones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis dæmonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:14Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. + 17.14 Delebo enim, etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu.