Acts 17:26
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, + 17.26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
27quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
Cross References
Genesis 3:20Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. + 3.20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, etc. AUG., ubi supra. Verba primi hominis hæc fuerunt, quoniam hæc est mater omnium viventium, tanquam reddat causam nominis a se impositi, cur scilicet Evam vocaverit. Mystice. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 21 Post peccatum et judicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam, etc., usque ad in pellibus exprimitur quæ mortuis corporibus detrahuntur.
Deuteronomy 32:7Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. + 32.7 Patrem. Doctorem legis et prædicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.
Job 14:5Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. + 14.5 Breves dies hominis, etc. Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur. Constituisti terminos ejus. GREG. in Job. l. 12. Nulla enim quæ in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.
Isaiah 14:31Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. + 14.31 Ulula. ID. Quasi: Philisthæi, plorate miseriam vestram, quæ venit per Sennacherib. Ulula, porta; clama, civitas. Philisthæi potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Ab aquilone enim fumus. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiæ succenditur. Non est qui effugiat agmen ejus. Nullus præter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Daniel 11:35Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum: quia adhuc aliud tempus erit.