1 Chronicles 6:31
Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: + 6.31 Isti sunt quos constituit, anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, prælibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
Cross References
2 Samuel 6:17Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino.
1 Chronicles 15:25Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.