1 Chronicles 6:32
et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 6:10Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.
1 Chronicles 16:4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
1 Chronicles 25:7Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
2 Chronicles 31:2Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
Ezra 3:10Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël. + 3.10 Steterunt sacerdotes in ornatu suo. ID., ibid. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernæ laudis accendentes; Levitæ in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.
Nehemiah 11:17Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun: