bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 31 › 2 Chronicles 31:2
2 Chronicles 31:2
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Hezekiah appointed the courses of the priests and the Levites after their courses, every man according to his service, the priests and Levites for burnt offerings and for peace offerings, to minister, and to give thanks, and to praise in the gates of the tents of the LORD.
In Context
1Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas. + 31.1 Fregerunt simulacra, etc. Post adventum Salvatoris, non solum in Jerusalem et in Juda, sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria, et diaboli corruit superbia. Et crescente numero fidelium, decrescit cultura dæmoniorum, donec in fine mundi obruatur mors novissima, et regnabit Dominus solus in die illa.
3Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere: sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
Read all of 2 Chronicles 31
Cross References
1 Chronicles 16:4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
1 Chronicles 16:40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
1 Chronicles 23:6Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
1 Chronicles 24:1Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
1 Chronicles 26:26Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 31:2