I Paralipomenon 9:1
Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:14Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. + 24.14 ID., ibid. Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.
2 Kings 24:16Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
2 Chronicles 33:11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
2 Chronicles 36:18Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
Ezra 2:59Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent.
Nehemiah 7:5Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.