The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 9 › 1 Chronicles 9:2

1 Chronicles 9:2

Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. + 9.2 Nathinæi. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the first inhabitants that dwelt in their possessions in their cities were, the Israelites, the priests, Levites, and the Nethinims.

In Context

1Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.

3Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.

Read all of 1 Chronicles 9

Cross References

Joshua 9:21sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus,

Ezra 2:43Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,

Ezra 2:70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis. + 2.70 Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl. BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..

Nehemiah 7:60Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.

Nehemiah 10:29omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus:

Nehemiah 11:3Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. + 11.3 Et in Jerusalem. ID., ibid. His verbis ostenditur, etc., usque ad nam sequitur: De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe II Esd. 11.. ID., ibid. Judas interpretatur confitens vel confessio, etc., usque ad cum eorum qui sunt in agro unus assumetur, et alter relinquetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 9:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 9:11 Chronicles 91 Chronicles 9:3 →