Corinthios i 11:5
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
Cross References
Luke 2:36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. + 2.36 Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.
Acts 21:9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. + 21.9 Huic autem erant filiæ. RAB. Alibi filiæ Philippi apostoli prophetissæ leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.