Acts 21:9
Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. + 21.9 Huic autem erant filiæ. RAB. Alibi filiæ Philippi apostoli prophetissæ leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the same man had four daughters, virgins, which did prophesy.
In Context
10Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
Cross References
Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
2 Kings 22:14Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. + 22.14 In Secunda. RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda. Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.
Joel 2:28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Acts 2:17[Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. + 2.17 Effundam. Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. De Spiritu. Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiæ imminutionem. Super omnem carnem. Quæ sit omnis caro consequenter exponit ibi: Et prophetabunt filii, etc. RAB. Super omnem carnem masculi et feminæ, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Non est masculus et femina, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber Gal. 3.. Et prophetabunt. Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura prædicere et docere.
1 Corinthians 7:25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. + 7.25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.
1 Corinthians 11:4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.