The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 2 › Luke 2:36

Luke 2:36

Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. + 2.36 Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there was one Anna, a prophetess, the daughter of Phanuel, of the tribe of Aser: she was of a great age, and had lived with an husband seven years from her virginity;

In Context

35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. + 2.35 Gladius. BEDA. Dolor Dominicæ passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ut revelentur. Ante erat incertum qui Judæorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.

37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

Read all of Luke 2

Cross References

Genesis 30:13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.

Judges 4:4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. + 4.4 Erat. ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora. Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. Ibid. 10.

Job 5:26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. + 5.26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.

Acts 2:18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:

1 Corinthians 12:1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. + 12.1 De spiritualibus. Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, quasi nunquam habituri essent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 2:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 2:35Luke 2Luke 2:37 →