Corinthios i 12:23
et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. + 12.23 Inhonesta sunt. Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quæ in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quæ de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitæ mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
Cross References
Genesis 3:21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: + 3.21 Fecit quoque, etc. AUG., de Gen. lib. 11, c. 39 Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quæritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet. STRAB. Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductæ sint, quærere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, hæc fecit.