Corinthios i 12:31
Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. + 12.31 Excellentiorem viam. Charitatem, quia est majus omnibus prædictis donum; unde in fine, his qui dicunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, dæmonia ejecimus, virtutes fecimus, dicet Dominus: Recedite a me, non novi vos, operarii iniquitatis Matth. 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But covet earnestly the best gifts: and yet shew I unto you a more excellent way.
In Context
Cross References
Matthew 5:6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. + 5.6 Beati qui esuriunt. Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.
1 Corinthians 8:1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.
1 Corinthians 14:39Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
Hebrews 11:4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.