Corinthios i 14:11
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. + 14.11 Si ergo nesciero. Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 28:2Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. + 28.2 Pyra. RAB. Quidam dicunt pyram nomen ligni esse.
Romans 1:14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: + 1.14 Græcis. De Judæis tacet, quia magister gentium. Græcis. Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaris. Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. Debitor, quia missus ad omnes.
Colossians 3:11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.