Romans 1:14
Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: + 1.14 Græcis. De Judæis tacet, quia magister gentium. Græcis. Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaris. Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. Debitor, quia missus ad omnes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am debtor both to the Greeks, and to the Barbarians; both to the wise, and to the unwise.
In Context
15ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
Cross References
Proverbs 8:5Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. + 8.5 Intelligite, parvuli, etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quærit.
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.
Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.
Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
Acts 28:2Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. + 28.2 Pyra. RAB. Quidam dicunt pyram nomen ligni esse.
Romans 1:22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.