Acts 28:2
Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. + 28.2 Pyra. RAB. Quidam dicunt pyram nomen ligni esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Proverbs 24:11[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. + 24.11 Erue eos. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.
Luke 10:30Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Acts 27:3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
Romans 1:14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: + 1.14 Græcis. De Judæis tacet, quia magister gentium. Græcis. Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaris. Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. Debitor, quia missus ad omnes.
Romans 2:27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? + 2.27 Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.