Corinthios i 14:14
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. + 14.14 Spiritus meus orat. Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if I pray in an unknown tongue, my spirit prayeth, but my understanding is unfruitful.
In Context
13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
Cross References
1 Corinthians 14:15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. + 14.15 Orabo spiritu. Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, Orabo ore et mente.