The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 14 › Corinthios i 14:15

Corinthios i 14:15

Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. + 14.15 Orabo spiritu. Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, Orabo ore et mente.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What is it then? I will pray with the spirit, and I will pray with the understanding also: I will sing with the spirit, and I will sing with the understanding also.

In Context

14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. + 14.14 Spiritus meus orat. Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.

16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. + 14.16 Amen. Nota quod hoc verbum amen, nec Græcum, nec Latinum est, sed Hebræum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, verum, non tamen dixit, sed amen. Nec Græcus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.

Read all of Corinthios i 14

Cross References

Psalms 47:7Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis: + 47.7 Ibi dolores ut parturientis, Pœnitentiæ, videntes ita; sed: 1

Romans 1:9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio + 1.9 Testis. Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.

Romans 8:31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.

1 Corinthians 10:19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? + 10.19 Quid ergo? Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.

Ephesians 5:17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

Philippians 1:18Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. + 1.18 Quid enim? Non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua. Sed et gaudebo. Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu Evangelii, quia inde mihi salus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 14:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 14:14Corinthios i 14Corinthios i 14:16 →