The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:19

Romans 3:19

Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now we know that what things soever the law saith, it saith to them who are under the law: that every mouth may be stopped, and all the world may become guilty before God.

In Context

18non est timor Dei ante oculos eorum.]

20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. + 3.20 Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.

Read all of Romans 3

Cross References

1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

Job 9:2[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Ezekiel 16:63ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.

John 8:9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

John 15:25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. + 15.25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.

Romans 2:1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. + 2.1 Propter quod, etc. Hoc communiter de gentibus et Judæis. Judæus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judæum: uterque homo, non spiritus. Si Judæus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatræ. Si gentilis Judæum de legis prævaricatione, et ipse prævaricator naturalis legis. Inexcusabilis. Quia tu ipse testis es damnationis tuæ, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. Qui judicas. In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. Eadem enim agis. Inanem excusationem gentium et Judæorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judæus: Etsi agam eadem, tamen me Judæum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, Qui judicas, etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:18Romans 3Romans 3:20 →