Corinthios i 14:26
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. + 14.26 Quid ergo. Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem hæc veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad ædificationem, sicut cætera agenda sunt. Unusquisque, etc. Ideo nullus se excuset. Psalmum habet. Laudem Dei, per canticum. Doctrinam. Sensum spiritualem per prudentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 14:19Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
1 Corinthians 14:4Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
1 Corinthians 14:27Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. + 14.27 Aut ut multum tres. Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus.
2 Corinthians 12:19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. + 12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.
Ephesians 4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: + 4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.
Ephesians 4:29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. + 4.29 Omnis sermo, etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.