The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 14 › Romans 14:19

Romans 14:19

Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let us therefore follow after the things which make for peace, and things wherewith one may edify another.

In Context

18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. + 14.18 Placet Deo, et probatus est hominibus. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.

20Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.

Read all of Romans 14

Cross References

Psalms 34:14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. + 34.14 Quasi proximum et quasi fratrem, etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. Quasi proximum. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. Quasi lugens. CASS. Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium. 1

Matthew 5:9Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. + 5.9 Beati pacifici. RAB. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur.

Romans 12:18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:

1 Corinthians 7:15Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. + 7.15 Non enim. Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace. Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.

1 Corinthians 14:12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. + 14.12 Sic et vos. Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quærite ut abundetis.

2 Corinthians 12:19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. + 12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 14:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 14:18Romans 14Romans 14:20 →