Corinthios i 15:14
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: + 15.14 Si autem Christus. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if Christ be not risen, then is our preaching vain, and your faith is also vain.
In Context
13Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
Cross References
Genesis 8:8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. + 8.8 Emisit quoque. ISID. Emissa columba, nec inventa requie reversa, significat per novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam: post quadraginta enim dies emissa est, quo numero vita quæ in mundo agitur designatur. STRAB. Arca continet corvum et columbam, et Ecclesia bonos et malos. Corvus emissus non revertitur, quia reprobi illecebris sæculi inhærentes pereunt. Columba rediit, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo, quia sancti, simplicitate gaudentes, munus pacis in ore portant, dicentes: Psal. 19 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus: cum loquebar illis, etc.
Isaiah 49:4Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. + 49.4 Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.
1 Corinthians 15:17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. + 15.17 Quod si Christus non, etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quæ remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra.
1 Thessalonians 4:14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. + 4.14 Eos. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.
James 2:20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? + 2.20 Vis autem scire, o homo inanis? BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione.