Corinthios i 15:17
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. + 15.17 Quod si Christus non, etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quæ remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if Christ be not raised, your faith is vain; ye are yet in your sins.
In Context
16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
Cross References
Ezekiel 33:10Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?
Acts 5:31Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum:
Romans 4:25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.
Romans 8:33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
1 Corinthians 15:14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: + 15.14 Si autem Christus. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.
Hebrews 9:22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. + 9.22 Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.