Thessalonicenses i 4:14
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. + 4.14 Eos. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 4
Cross References
Genesis 49:19Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. + 49.19 Gad. HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum. ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.
Zechariah 14:15Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis, sicut ruina hæc.
Romans 8:11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. + 8.11 Quod si Spiritus. AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? Vivificabit et mortalia. ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. Mortalia. Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. Propter inhabitantem. Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.
2 Corinthians 4:13Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:
1 Thessalonians 3:13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. + 3.13 Sine querela. Ne vos de malis conqueramini, vel ita sitis innocentes, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis etiam. In sanctitate. Id est, virtutum consummatione per hoc exsistentes ante Deum, non ad aspectus hominum.
1 Thessalonians 4:17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.