The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:22

Corinthios i 15:22

Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. + 15.22 Et sicut. Per sicut, notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For as in Adam all die, even so in Christ shall all be made alive.

In Context

21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. + 15.21 Quoniam quidem per hominem. Ecce primitiæ, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.

23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. + 15.23 Unusquisque. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt. Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt, etc.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Genesis 2:17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. + 2.17 De ligno autem, etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiæ erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. In quocunque enim die, etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed morte morieris. Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animæ: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quæ est vita corporis; quæ Adæ evenit, cum præsentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ibidem octavo: Corpus mortuum est propter peccatum; non ait mortale, sed mortuum, quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori, quod in die prævaricationis factum est. Morte morieris. Duplex mors significatur: animæ, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitæ accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Romans 5:12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. + 5.12 Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:21Corinthios i 15Corinthios i 15:23 →