The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:23

Corinthios i 15:23

Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. + 15.23 Unusquisque. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt. Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But every man in his own order: Christ the firstfruits; afterward they that are Christ’s at his coming.

In Context

22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. + 15.22 Et sicut. Per sicut, notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.

24Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. + 15.24 Deinde finis. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit. Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

1 Corinthians 15:20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

2 Corinthians 10:7Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. + 10.7 Quæ secundum faciem. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis.

Galatians 5:24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. + 5.24 Qui autem. Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem, etc., carnem suam crucifixerunt, etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.

1 Thessalonians 4:15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. + 4.15 Quoniam ipse Dominus. In propria persona. In tuba Dei. ANSELM. Hæc tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebræorum: sic hæc tuba convocabit ad solemnitatem æternæ lætitiæ populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante. Descendet. Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quæ dicitur tuba, quia manifesta, vel quasi ad bellum, quæ erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:22Corinthios i 15Corinthios i 15:24 →