The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:41

Corinthios i 15:41

Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: + 15.41 Stella enim a stella differt, etc. In domo Patris mei mansiones multæ sunt, etsi idem denarius, id est vita æterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is one glory of the sun, and another glory of the moon, and another glory of the stars: for one star differeth from another star in glory.

In Context

40Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. + 15.40 Cœlestia. Resurgentium corpora sunt cœlestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus cœlestis est, ex eo corpora cœlestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.

42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. + 15.42 Seminatur. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Genesis 1:14Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: + 1.14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.

Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, + 31.26 Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:

Psalms 19:4Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. + 19.4 Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi. 1

Isaiah 24:23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.] + 24.23 Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:40Corinthios i 15Corinthios i 15:42 →