Isaiah 24:23
Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.] + 24.23 Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:21quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
Psalms 97:1Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1
Isaiah 13:10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. + 13.10 Obtenebratus est sol. Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.
Isaiah 33:22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. + 33.22 Dominus enim. ID. Judicabit orbem terræ in justitia.
Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
Daniel 7:9Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.