The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:14

Genesis 1:14

Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: + 1.14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God said, Let there be lights in the firmament of the heaven to divide the day from the night; and let them be for signs, and for seasons, and for days, and years:

In Context

13Et factum est vespere et mane, dies tertius. + 1.13 Et factum est vespere et mane. ISID. in Gen., tom. 5, col. 207 Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata præteribant usque ad Saulis malitiam. ISID., ibid. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero cœrcuit, ne iniquitatis suæ fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et præbendo ei protectionis umbraculum.

15ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. + 1.15 Ut luceant, etc. BEDA, ibid. Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus ær obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque cæteris, per diem fulgeat terris.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 9:13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. + 9.13 Arcum meum ponam, etc. ALC. in Gen. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes sæpe cernentes. Hic in cœlo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in cœlis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviæ. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari. STRAB. Arcus duos habet colores, cæruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquæ quod præteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine sæculi: unde cæruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus.

Job 3:9Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. + 3.9 Caligine Ejus noctis. Obtenebrentur stellæ. Id est, hypocritæ, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hæ sunt quæ cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hæ obtenebrantur, quia malitia hostis sic prævalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. Exspectet lucem. Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quæ Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. Nec ortum surgentis auroræ. Ibid. Ortus auroræ est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen æternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quæ erit illa gloria illius novæ nativitatis: hæc nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiæ, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiæ carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.

Job 25:5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: + 25.5 Ecce enim. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo!

Job 38:31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?

Psalms 8:4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. + 8.4 Quoniam videbo. Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos, apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ. Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti. Non illi. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:13Genesis 1Genesis 1:15 →