Corinthios i 15:43
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It is sown in dishonour; it is raised in glory: it is sown in weakness; it is raised in power:
In Context
Cross References
Matthew 13:43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Mark 12:24Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
2 Corinthians 13:4Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. + 13.4 Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.
Philippians 3:10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: + 3.10 Ad cognoscendum. Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.
Colossians 3:4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.