bible.software › Colossenes › Colossenes 3 › Colossenes 3:4
Colossenes 3:4
Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When Christ, who is our life, shall appear, then shall ye also appear with him in glory.
In Context
3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. + 3.3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.
5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: + 3.5 Mortificate, etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem, etc. Describit delicta quæ membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonæ vitæ operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis Luc. 12.. Et avaritiam. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quæ non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quæ Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quæ ejus sunt.
Read all of Colossenes 3
Cross References
Matthew 13:43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John 20:31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
1 Corinthians 1:7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
This Verse In Other Editions
Study Colossenes 3:4