The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:44

Corinthios i 15:44

seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: + 15.44 Corpus animale. Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. Surget spirituale. Transiens in naturam spiritus, id est habens quædam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. Si est corpus. Vere surget corpus spituale, quia si modo est, animale est, id est constat esse; quandoque erit spirituale. Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is sown a natural body; it is raised a spiritual body. There is a natural body, and there is a spiritual body.

In Context

43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:

45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

John 20:19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. + 20.19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.

1 Corinthians 15:50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. + 15.50 Hoc autem dico. Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Quia caro. Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. Neque corruptio incorruptelam possidebit. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:43Corinthios i 15Corinthios i 15:45 →