Corinthios i 15:48
Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
Cross References
Genesis 5:3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. + 5.3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.
John 3:6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.
1 Corinthians 15:21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. + 15.21 Quoniam quidem per hominem. Ecce primitiæ, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.