The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:6

John 3:6

Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That which is born of the flesh is flesh; and that which is born of the Spirit is spirit.

In Context

5Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. + 3.5 Ex aqua. Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.

7Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

Read all of John 3

Cross References

Genesis 5:3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. + 5.3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.

Genesis 6:12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

Job 15:14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? + 15.14 Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.

Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1

Ezekiel 36:26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

Romans 7:5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. + 7.5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:5John 3John 3:7 →